Liber Isaiae Prophetae*

Caput 3: Versus 2

Virum bellatorem.HIER.Non est apud Judaeos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt.Et ariolum.Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palaestinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetae et falsi auferentur a Judaeis.Senem.Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.
(* Traductions européennes)